Королева Брунгильда - читать онлайн книгу. Автор: Брюно Дюмезиль cтр.№ 135

читать книги онлайн бесплатно
 
 

Онлайн книга - Королева Брунгильда | Автор книги - Брюно Дюмезиль

Cтраница 135
читать онлайн книги бесплатно


3. Письмо от 23 июля 596 г.

Gregorius Brunigildae reginae Francorum

Excellentiae uestrae christianitas ita nobis ueraciter olim innotuit, ut de bonitate eius nullatenus dubitemus, sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei deuote et studiose concurrat et religiosae sinceritatis suae solacia copiosissime sumministret.

Ex qua re bene confidentes, paterna caritate salutantes, indicamus ad nos peruenisse Anglorum gentem Deo annuente uelle fieri christianam, sed sacerdotes qui in uicino sunt pastoralem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animae in aeterna damnatione ualeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum seruum Dei, cuius zelum et studium bene nobis est cognitum, cum aliis seruis Dei illic dirigere, ut per eos i psorum potuissemus uoluntates addiscere et de eorum conuersione, uobis quoque adnitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam iniunximus ut ad agenda haec e uicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo uestra, quae prona in bonis esse consueuit operibus, tam pro nostra petitione q uam etiam diuini timoris consideratione eum dignetur habere in omnibus commendatum atque ei tuitionis suae gratiam uehementer impendat et labori eius patrocinii sui ferat auxilium et, ut plenissime possit habere mercedem, ad suprascri ptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire prouideat, quatenus Deus noster, qui in hoc uos saeculo bonis sibi placitis decorauit, idem et in aeterna requie cum suis uos Sanctis faciat gratulari.

Praeterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum et patrimonioium ecclesiae nostrae quod illic situm est uestrae christianitati commendantes, petimus ut tuitionis uestrae gratiam in omnibus consequantur.

(Григорий — Брунгильде, королеве франков)

В свое время Ваше христианское Превосходительство заверили нас с очевидными подтверждениями, что мы ни в коей мере не можем сомневаться в Вашей доброте; напротив, по многочисленным доказательствам мы можем убедиться, что Вы с благочестием и пылом трудитесь во имя защиты веры и в обилии предоставляете выражения искренней религиозности.

Пребывая в совершенной уверенности в этом и приветствуя Вас с отеческой любовью, сообщаем Вам: до нас дошло (известие), что, благодарение Богу, народ англов желает стать христианским, но священники, живущие поблизости, не проявляют в его отношении никакой пастырской заботы. Чтобы их душам [англов] не грозила гибель в обители вечно проклятых, мы озаботились отправить подателя настоящего послания, Августина, служителя Божия, рвение и пыл которого нам хорошо известны, вместе с другими служителями Божиими [199]. Так благодаря им мы сможем лучше узнать волю (англов) и поразмыслить о их обращении, с Вашего соизволения, насколько это возможно. Кроме того, мы им повелели пригласить священников, живущих поблизости, для выполнения оной миссии. Посему да соблаговолит Ваше Превосходительство, всегда готовые вершить добрые дела как по нашей просьбе, так и из страха Божия, отнестись к оному (Августину) как к человеку, во всех отношениях достойному доверия, и даровать ему милость своего покровительства. Да поможете Вы ему защитой со своей стороны и — дабы полностью насладиться (небесным) воздаянием — позволить ему доехать под Вашим покровительством до земель означенного народа англов. За это Бог, наделивший Вас приятными качествами в сей жизни, дарует Вам счастье ныне и в вечном упокоении в обществе Его святых.

Попутно рекомендуем Вашему христианскому Величеству нашего дражайшего сына, священника Кандида, равно как и малый патримоний нашей Церкви, что расположен на землях, зависимых от Вашего христианского Величества; просим Вас, чтобы во всем ему была бы оказана милость Вашего покровительства.


4. Письмо за сентябрь 597 г.

Gregorius Brunigildae reginae Francorum

Quanta in omnipotentis Dei timore excellentiae uestrae mens soliditate firmata sit, inter alia bona quae agitis, etiam in sacerdotum eius laudabiliter dilectione monstratis. Et magna nobis fit de christianitate uestra laetitia, quoniam, quos uenerantes ut famulos re uera Christi diligitis, augere honoribus studetis.

Decet enim uos, excellentissima filia, decet tales existere, ut subiectae possitis esse dominatori. In eo enim regnum potestatis uestrae et subiectis gentibus confirmatis, in quo timori omnipotentis Domini mentis colla subicitis, et unde uosmetipsas semitio creatoris subditis, inde uobis uestros subditos ad seruitium deuotius obligatis.

Susceptis itaque epistolis uestris, ualde nobis excellentiae uestrae studium placuisse signamus atque fratri et coepiscopo nostro Syagrio pallium dirigere secundum postulationem uestram uoluimus. Propter quod et serenissimi domni imperatoris, quantum nobis diaconus noster, qui apud sum response ecclesiae faciebat, innotuit, prona uoluntas est et concedi hoc omnino desiderat. Atque multa de praedicto fratre nostro tarn uobis quam etiam aliis testificantibus ad nos bona perlata sunt, maxims uitam eius Iohanne regionario ad nos remeante cognouimus. Et quid in fratre nostro Augustino fecerit audientes, redemptorem nostrum benedicimus, quia eum sacerdotis nomen etiam operibus implere sentimus.

Sed res plurimae restiterunt, quae nos hoc interim facere minime permiserunt. Primum siquidem, quia si qui pallium ipsum uenerat accepturus scismaticorum errore tenetur implicitus. Deinde quod non id ex uestra petitione sed ex nobis transmissum uoluistis intellegi. Extra hoc autem quia nee is qui eo uti desiderat directa ad nos hoc sibi largiri speciali petitione poposcerat et tantam causam nullomodo praebere sine eius postulatione debuimus, maxime quia et prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat.

Nos tamen, ne uestrae excellence desiderium sub praetextu cuiusdam excusationis forsitan uideremur uelle differre, dilectissimo filio nostra Candido presbytero pallium praeuidimus dirigendum, iniungentes ei ut uice nostra congrua id debeat obseruatione tribuere. Unde necesse est ut ex opere suprascriptus frater et coepiscopus noster Syagrius, facta cum aliquantis suis episcopis petitione, hoc sperare atque earn praedicto debeat dare presbytero, quatenus digne eiusdem pallii usum cum Dei gratia ualeat adipisci.

Ut ergo haec uobis cura ante oculos creatoris nostri in fructu sit, christianitatis uestrae sollicitudo diligenter inuigilet et nullum, qui sub regno uestro est, ad sacrum ordinem ex datione pecuniae uel quarumlibet patrocinio personarum seu proximitatis iure patiatur accedere, sed ille ad episcopatus uel alterius sacri ordinis officium eligatur, quern dignum uita et mores ostenderint, ne, si, quod non optamus, honor uenalis fuerit sacerdotis, simoniaca in illis partibus haeresis, quae prima in ecclesia prodiit et patrum sententia est damnata, consurga et regni uestri, quod absit, uires imminuat. Nam graue omnino et ultra quam dici potest facinus est spiritum sanctum, qui omnia redemit, uenundare.

Sed et hoc uobis curae sit, ut, quia, sicut nostis, neophytum egregius praedicator ad sacerdotii regimen omnino uetat accedere, nullum ex laico patiamini episeopum consecrari. Nam qualis magister erit, qui discipulus non fuit? Aut quemadmodum ducatum gregi dominico praebeat, qui disciplinae pastoris subditus ante non fuerit? Si cuius ergo talis uita constiterit, ut ad hunc dignus sit ordinem promoueri, prius ministerio debet ecclesiae deseruire, quatenus longae exercitationis usu uideat quod imitetur, et diseat quod doceat, ne forte onus regiminis conuersionis nouitas non ferat, et ruinae occasio de prouectus inmaturitate consurgat.

Вернуться к просмотру книги Перейти к Оглавлению Перейти к Примечанию